In prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida 3.68.1
Satricum, Pometia, Scaptia, Politorium, Tellena, Tifata,
C<a>e<n>ina, Ficana, Crustumeri<a>, <Ameriol>a, Medullum, Corni-
culum, Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc
Ianiculum in parte Romae, Antemnae, Camerium, Collatia, 5
Amitinum, Norbe, Sulmo, et cum iis carnem in monte 69.1
Albano soliti accipere populi Albenses: Albani, Aesolani,
Accienses, Abolani, Bubetani, Bolani, Cusuetani, Coriolani,
Fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani, Manates,
Mac<r>ales, Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani, 5
Pedani, Poletaurini, Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tole-
rienses, Tutienses, Vimitellari, Velienses, Venetulani, Vitel-
lenses. ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine 70.1
vestigiis. in Campano autem agro Stabiae oppidum fuere
usque ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr. kal. Mai., quo
die L. Sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in
villam abiit. intercidit ibi et Taurania. sunt morientes 5
Ca<si>lini reliquiae. praeterea auctor est Antias oppidum
Latinorum Ap<i>olas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius
praeda Capitolium is inchoaverit. a Surrentino ad Silerum
amnem XXX m. p. ager Picentinus fuit Tuscorum, templo
Iunonis Argivae ab Iasone condito insignis. intus oppidum 10
Salerni, Picentia.