In prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida
|
3.68.1
|
Satricum, Pometia, Scaptia, Politorium, Tellena, Tifata,
|
|
C<a>e<n>ina, Ficana, Crustumeri<a>, <Ameriol>a, Medullum, Corni-
|
|
culum, Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc
|
|
Ianiculum in parte Romae, Antemnae, Camerium, Collatia,
|
5
|
Amitinum, Norbe, Sulmo, et cum iis carnem in monte
|
69.1
|
Albano soliti accipere populi Albenses: Albani, Aesolani,
|
|
Accienses, Abolani, Bubetani, Bolani, Cusuetani, Coriolani,
|
|
Fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani, Manates,
|
|
Mac<r>ales, Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani,
|
5
|
Pedani, Poletaurini, Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tole-
|
|
rienses, Tutienses, Vimitellari, Velienses, Venetulani, Vitel-
|
|
lenses. ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine
|
70.1
|
vestigiis. in Campano autem agro Stabiae oppidum fuere
|
|
usque ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr. kal. Mai., quo
|
|
die L. Sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in
|
|
villam abiit. intercidit ibi et Taurania. sunt morientes
|
5
|
Ca<si>lini reliquiae. praeterea auctor est Antias oppidum
|
|
Latinorum Ap<i>olas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius
|
|
praeda Capitolium is inchoaverit. a Surrentino ad Silerum
|
|
amnem XXX m. p. ager Picentinus fuit Tuscorum, templo
|
|
Iunonis Argivae ab Iasone condito insignis. intus oppidum
|
10
|
Salerni, Picentia.
|
|