A Silero regio tertia et ager Lucanus Bruttiusque 3.71.1
incipit, nec ibi rara incolarum mutatione. tenuerunt eum
Pelasgi, Oenotri, Itali, Morgetes, Siculi, Graeciae maxime
populi, novissime Lucani Samnitibus orti duce Lucio. oppi-
dum Paestum, Graecis Posidonia appellatum, sinus Paestanus, 5
oppidum Elea quae nunc Velia, promunturium Palinurum,
a quo sinu recedente traiectus ad Columnam Regiam C m. p.
proximum autem flumen Melpes, oppidum Buxentum, Grae- 72.1
ciae Pyxus, Laus amnis. fuit et oppidum eodem nomine.
ab eo Bruttium litus, oppidum Blanda, flumen Baletum,
portus Parthenius Phocensium et sinus Vibonensis, locus
Clampetiae, oppidum Tempsa, a Graecis Temese dictum, 5
et Crotoniensium Terina sinusque ingens Terin<ae>us. op-
pidum Consentia intus. in p<a>eninsula fluvius Acheron, a 73.1
quo oppidani Aceruntini. Hippo, quod nunc Vibonem Valen-
tiam appellamus, portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroen-
tum oppidum, portus Orestis et Med<m>a. oppidum Scyl-
laeum, <C>rataeis fluvius, mater, ut dixere, Scyllae. dein 5
Columna Regia, Siculum fretum ac duo adversa promun-
turia, ex Italia C<a>enus, e Sicilia Pelorum, XII stadiorum
intervallo, unde Regium X<C>I<V>. inde Appennini silva Sila, 74.1
promunturium Leucopetra XV p., ab ea LI Locri, cogno-
minati a promunturio Zephyrio. absunt a Silero CCCIII.
  Et includitur Europae sinus primus. in eo maria
nuncupantur: unde inrumpit, Atlanticum, ab aliis Magnum; 5
qua intrat, Porthmos a Graecis, a nobis Gaditanum fretum;
cum intravit, Hispanum quatenus Hispanias adluit, ab aliis
Hibericum aut Baliaricum; mox Gallicum ante Narbonensem
provinciam; hinc Ligusticum; ab eo ad Siciliam insulam 75.1
Tuscum, quod ex Graecis alii Notium, alii Tyrrenum, e
nostris plurimi Inferum vocant. ultra Siciliam quod est ad
Sallentinos, Ausonium Polybius appellat, Eratosthenes
autem inter ostium oceani et Sardiniam quicquid est Sar- 5
doum, inde ad Siciliam Tyrrenum, ab hac Cretam usque
Siculum, ab ea Creticum.