A Silero regio tertia et ager Lucanus Bruttiusque
|
3.71.1
|
incipit, nec ibi rara incolarum mutatione. tenuerunt eum
|
|
Pelasgi, Oenotri, Itali, Morgetes, Siculi, Graeciae maxime
|
|
populi, novissime Lucani Samnitibus orti duce Lucio. oppi-
|
|
dum Paestum, Graecis Posidonia appellatum, sinus Paestanus,
|
5
|
oppidum Elea quae nunc Velia, promunturium Palinurum,
|
|
a quo sinu recedente traiectus ad Columnam Regiam C m. p.
|
|
proximum autem flumen Melpes, oppidum Buxentum, Grae-
|
72.1
|
ciae Pyxus, Laus amnis. fuit et oppidum eodem nomine.
|
|
ab eo Bruttium litus, oppidum Blanda, flumen Baletum,
|
|
portus Parthenius Phocensium et sinus Vibonensis, locus
|
|
Clampetiae, oppidum Tempsa, a Graecis Temese dictum,
|
5
|
et Crotoniensium Terina sinusque ingens Terin<ae>us. op-
|
|
pidum Consentia intus. in p<a>eninsula fluvius Acheron, a
|
73.1
|
quo oppidani Aceruntini. Hippo, quod nunc Vibonem Valen-
|
|
tiam appellamus, portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroen-
|
|
tum oppidum, portus Orestis et Med<m>a. oppidum Scyl-
|
|
laeum, <C>rataeis fluvius, mater, ut dixere, Scyllae. dein
|
5
|
Columna Regia, Siculum fretum ac duo adversa promun-
|
|
turia, ex Italia C<a>enus, e Sicilia Pelorum, XII stadiorum
|
|
intervallo, unde Regium X<C>I<V>. inde Appennini silva Sila,
|
74.1
|
promunturium Leucopetra XV p., ab ea LI Locri, cogno-
|
|
minati a promunturio Zephyrio. absunt a Silero CCCIII.
|
|
Et includitur Europae sinus primus. in eo maria
|
|
nuncupantur: unde inrumpit, Atlanticum, ab aliis Magnum;
|
5
|
qua intrat, Porthmos a Graecis, a nobis Gaditanum fretum;
|
|
cum intravit, Hispanum quatenus Hispanias adluit, ab aliis
|
|
Hibericum aut Baliaricum; mox Gallicum ante Narbonensem
|
|
provinciam; hinc Ligusticum; ab eo ad Siciliam insulam
|
75.1
|
Tuscum, quod ex Graecis alii Notium, alii Tyrrenum, e
|
|
nostris plurimi Inferum vocant. ultra Siciliam quod est ad
|
|
Sallentinos, Ausonium Polybius appellat, Eratosthenes
|
|
autem inter ostium oceani et Sardiniam quicquid est Sar-
|
5
|
doum, inde ad Siciliam Tyrrenum, ab hac Cretam usque
|
|
Siculum, ab ea Creticum.
|
|