Tertia ratio opera vicerit Gigantum. cuniculis per 33.70.1
magna spatia actis cavantur montes lucernarum ad lu-
mina; eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus
non cernitur dies. arrugias id genus vocant. siduntque
rimae subito et opprimunt operatos, ut iam minus teme- 5
rarium videatur e profundo maris petere margaritas atque
purpuras. tanto nocentiores fecimus terras! relinquuntur
itaque fornices crebri montibus sustinendis. occursant in 71.1
utroque genere silices; hos igne et aceto rumpunt, sae-
pius vero, quoniam id cuniculos vapore et fumo strangulat,
caedunt fractariis CL libras ferri habentibus egeruntque
umeris noctibus ac diebus per tenebras proximis traden- 5
tes; lucem novissimi cernunt. si longior videtur silex,
latus sequitur fossor ambitque. et tamen in silice facilior
existimatur opera; est namque terra ex quodam argillae 72.1
genere glarea mixta—gangadiam vocant—prope in-
expugnabilis. cuneis eam ferreis adgrediuntur et isdem
malleis nihilque durius putant, nisi quod inter omnia
auri fames durissima est. peracto opere cervices fornicum 5
ab ultimo caedunt. dat signum ruina, eamque solus in-
tellegit in cacumine eius montis vigil. hic voce, nutu 73.1
evocari iubet operas pariterque ipse devolat. mons fractus
cadit ab sese longe fragore qui concipi humana mente
non possit, aeque et flatu incredibili. spectant victores
ruinam naturae. nec tamen adhuc aurum est nec sciere 5
esse, cum foderent, tantaque ad pericula et inpendia satis
causae fuit sperare quod cuperent. alius par labor ac 74.1
vel maioris inpendii: flumina ad lavandam hanc ruinam
iugis montium obiter duxere a centesimo plerumque la-
pide; corrugos vocant, a conrivatione credo. mille et hic
labores: praeceps esse libramentum oportet, ut ruat verius 5
quam fluat; itaque altissimis partibus ducitur. convalles
et intervalla substructis canalibus iunguntur. alibi rupes
inviae caeduntur sedemque trabibus cavatis praebere co-
guntur. qui caedit, funibus pendet, ut procul intuenti 75.1
species ne ferarum quidem, sed alitum fiat. pendentes
maiore ex parte librant et lineas itineri praeducunt, qua-
que insistentis vestigiis hominis locus non est, amnes
trahuntur ab homine. vitium lavandi e<s>t, si fluens amnis 5
lutum inportet; id genus terrae urium vocant. ergo per
silices calculosve ducunt et urium evitant. ad capita de-
iectus in superciliis montium piscinae cavantur ducenos
pedes in quasque partes et in altitudinem denos. emis-
saria in iis quina pedum quadratorum ternum fere relin- 10
quuntur, ut repleto stagno excussis opturamentis erumpat
torrens tanta vi, ut saxa provolvat. alius etiamnum in 76.1
plano labor. fossae, per quas profluat, cavantur—ago-
gas vocant—; hae sternuntur gradatim ulice. frutex
est roris marini similis, asper aurumque retinens. latera
cluduntur tabulis, ac per praerupta suspenduntur canales. 5
ita profluens terra in mare labitur ruptusque mons dilui-
tur, ac longe terras in mare his de causis iam promovit
Hispania. in priore genere quae exhauriuntur inmenso 77.1
labore, ne occupent puteos, in hoc rigantur. aurum arru-
gia quaesitum non coquitur, sed statim suum est. in-
veniuntur ita massae, nec non in puteis, et denas exce-
dentes libras; palagas, alii palacurnas, iidem quod minutum 5
est balucem vocant. ulex siccatur, uritur, et cinis eius
lavatur substrato caespite herboso, ut sidat aurum. vicena 78.1
milia pondo ad hunc modum annis singulis Asturiam atque
Callaeciam et Lusitaniam praestare quidam prodiderunt,
ita ut plurimum Asturia gignat. neque in alia terrarum
parte tot saeculis perseverat haec fertilitas. Italiae parci 5
vetere interdicto patrum diximus; alioqui nulla fecun-
dior metallorum quoque erat tellus. extat lex censoria
Victumularum aurifodinae in Vercellensi agro, qua cave-
batur, ne plus quinque milia hominum in opere publi-
cani haberent. 10