Verum ante omnes claritate Sicilia, Sicania 3.86.1
Thucydid<i> dicta, Trinacria pluribus aut Trinacia a triangula
specie, circuitu patens, ut auctor est Agrippa, DCXVIII
p., quondam Bruttio agro cohaerens, mox interfuso mari
avulsa, XV in longitudinem freto, in latitudinem autem 5
M D p. iuxta Columnam Regiam. ab hoc dehiscendi argu-
mento Rhegium Graeci nomen dedere oppido in margine
Italiae sito. in eo freto est scopulus Scylla, item Charybdis 87.1
mare verticosum, amb<a>e clarae saevitia. ipsius triquetrae,
ut diximus, promunturium Pelorum vocatur adversus
Scyllam vergens in Italiam, Pachynum in Graeciam,
CCCCXL ab eo distante Peloponneso, Lilybaeum in Africam 5
CLXXX intervallo a Mercuri promunturio et a Caralitano
Sardiniae CXC. inter se autem promunturia ac latera
distant his spatiis: terreno itinere a Peloro Pachynum
CLXXVI, inde Lilybaeum CC, unde Pelorum <C>CXLII,
coloniae ibi <V>, urbes aut civitates LXIII. a Peloro mare 88.1
Ionium ora spectante oppidum Messana civium R., qui
Mamertini vocantur, promunturium Drepanum, colonia
Tauromenium, quae antea Naxos, flumen Asines, mons
Aetna, nocturnis mirus incendiis. crater eius patet ambitu 5
stadia viginti; favilla Tauromenium et Catinam usque
pervenit fervens, fragor vero ad Maroneum et Gemellos
colles. scopuli tres Cyclopum, portus Vlixis, colonia Catina, 89.1
flumina Sym<a>et<h>um, Terias. intus Laestrygoni campi.
oppida Leontini, Megaris, amnis Pantagies, colonia Syracusae
cum fonte Arethusa, quamquam et Tem<e>nitis et Archidemia
et Magea et Cyane et Milic<h>ie fontes in Syracusano 5
potantur agro, portus Naustathmus, flumen Elorum, pro-
munturium Pachynum, a quo * * * fronte Siciliae flumen
Hyrminum, oppidum Camarina, fluvius Gelas, oppidum
Agragas, quod Agrigentum nostri dixere, Thermae colonia, 90.1
amnes Achate<s>, Ma<za>r<a>, Hypsa, Selinuus, oppidum Lilybaeum,
ab eo promunturium, Drepana, mons Eryx, oppida Pan-
hormum, Soluus, Himera cum fluvio, Cephaloedis, <H>aluntium,
Agathyrnum, Tyndaris colonia, oppidum Mylae et, unde 5
coepimus, Pelorias. intus autem Latinae condicionis 91.1
Centuripini, Netini, Segestani, stipendiarii Assorini, Aetnenses,
Agyrini, Acestaei, Acrenses, Bidini, Citarini, Drepanitani,
Ergetini, Echet<l>ienses, Erycini, Entellini, Egguini, Gelani,
Galacteni, Hal<a>esini, Hennenses, Hyblenses, Herbitenses, 5
Herbe<sse>nses, Herbulenses, Halicuenses, Hadranitani, Ima-
carenses, I<ch>anenses, I<a>etenses, Mutustra<ti>ni, Magellini,
Murgentini, Mutycenses, Menaini, Naxi, Noini, Petrini,
Paropini, Phintienses, Semelitani, Scher<i>ni, Selinunti,
Symaethii, <T>alarenses, Tissienses, Triocalini, Tyracinenses. 10
Zanclaei Messeniorum in Siculo freto sunt.