Proxima laus Aeginetico fuit, insula et ipsa e<o>, 34.10.1
nec quod ibi gigne<re>tur, sed officinarum temperatura,
nobilitata. bos aereus inde captus in foro boario est
Romae. hoc erit exemplar Aeginetici aeris, Deliaci autem
Iuppiter in Capitolio in Iovis Tonantis aede. illo aere 5
Myron usus est, hoc Polycletus, aequales atque condisci-
puli; si<c> aemulatio et in materia fuit.