Prisci limina etiam ac valvas in templis ex aere 34.13.1
factitavere. invenio et a Cn. Octavio, qui de Perseo rege
navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad
circum Flaminium, quae Corinthia sit appellata a capitulis
aereis columnarum, Vestae quoque aedem ipsam Syra- 5
cusana superficie tegi placuisse. Syracusana sunt in Pan-
theo capita columnarum a M. Agrippa posita. quin etiam
privata opulentia eo modo usurpata est. Camillo inter
crimina obiecit Spurius Carvilius quaestor, ostia quod
aerata haberet in domo. nam triclinia aerata abacos- 14.1
que et monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum in-
vexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis DLXVII,
L. Piso auctor est, Antias quidem heredes L. Crassi
oratoris multa etiam triclinia aerata vendidisse. ex aere 5
factitavere et cortinas tripodum, nomine <et> Delphicas,
quoniam donis maxime Apollini Delphico dicabantur. pla-
cuere et lychnuchi pensiles in delubris aut arborum mala
ferentium modo lucentes, quale est in templo Apollinis
Palatini quod Alexander Magnus Thebarum expugnatione 10
captum in Cyme dicaverat eidem deo.