Togatae effigies antiquitus ita dicabantur. 34.18.1
placuere et nudae tenentes hastam ab epheborum e gym-
nasiis exemplaribus; quas Achilleas vocant. Graeca res
nihil velare, at contra Romana ac militaris thoraces addere.
Caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo 5
passus est. nam Lupercorum habitu tam noviciae sunt
quam quae nuper prodiere paenulis indutae. Mancinus
eo habitu sibi statuit, quo deditus fuerat. notatum ab 19.1
auctoribus et L. Accium poetam in Camenarum aede ma-
xima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum
fuisset. equestres utique statuae Romanam celebrationem
habent, orto sine dubio a Graecis exemplo. sed illi cele- 5
tas tantum dicabant in sacris victores, postea vero et qui
bigis vel quadrigis vicissent; unde et nostri currus nati
in iis, qui triumphavissent. serum hoc, et in iis non nisi
a divo Augusto seiuges, sicut elephanti.