| Insulae <in> Africam versae Gaulos, Melita a Camarina | 3.92.1 |
| LXXXVII, a Lilybaeo CXIII, Cossyra, <Hi>ero<n>n<e>sos, Caene, | |
| Galata, L<o>padusa, Aethusa, quam alii Aegusam scripserunt, | |
| Bucinna et a Solunte LXXV Osteodes contraque Paropinos | |
| Vstica. citra vero Siciliam ex adverso Metauri amnis | 5 |
| XXV ferme p. ab Italia septem Aeoliae appellatae, eaedem | |
| Liparaeorum, <H>ephaestiades a Graecis, a nostris Volcaniae, | |
| Aeoliae, quod Aeolus Iliacis temporibus ibi regnavit. | |
| Lipara cum civium Romanorum oppido, dicta a Liparo | 93.1 |
| rege, qui successit Aeolo, antea Milogonis vel Meligunis | |
| vocitata, abest XXV ab Italia, ipsa circuitu paulo minor | |
| V. inter hanc et Siciliam altera, antea Therasia appellata, | |
| nunc Hiera, quia sacra Volcano est, colle in ea nocturnas | 5 |
| evomente flammas. tertia Strong<y>le, a Lipara VI p. ad | 94.1 |
| exortum solis vergens, in qua regnavit Aeolus; quae a | |
| Lipara liquidiore tantum flamma differt, e cuius fumo, | |
| quinam flaturi sint venti in triduo, praedicere incolae | |
| traduntur; unde ventos Aeolo paruisse existimatum. quarta | 5 |
| Didyme, minor quam Lipara. quinta Eri<c>usa, sexta | |
| Phoenicusa, pabulo proximarum relictae. novissima eadem- | |
| que minima Euonymos. hactenus de primo Europae sinu. |