Insulae <in> Africam versae Gaulos, Melita a Camarina 3.92.1
LXXXVII, a Lilybaeo CXIII, Cossyra, <Hi>ero<n>n<e>sos, Caene,
Galata, L<o>padusa, Aethusa, quam alii Aegusam scripserunt,
Bucinna et a Solunte LXXV Osteodes contraque Paropinos
Vstica. citra vero Siciliam ex adverso Metauri amnis 5
XXV ferme p. ab Italia septem Aeoliae appellatae, eaedem
Liparaeorum, <H>ephaestiades a Graecis, a nostris Volcaniae,
Aeoliae, quod Aeolus Iliacis temporibus ibi regnavit.
Lipara cum civium Romanorum oppido, dicta a Liparo 93.1
rege, qui successit Aeolo, antea Milogonis vel Meligunis
vocitata, abest XXV ab Italia, ipsa circuitu paulo minor
V. inter hanc et Siciliam altera, antea Therasia appellata,
nunc Hiera, quia sacra Volcano est, colle in ea nocturnas 5
evomente flammas. tertia Strong<y>le, a Lipara VI p. ad 94.1
exortum solis vergens, in qua regnavit Aeolus; quae a
Lipara liquidiore tantum flamma differt, e cuius fumo,
quinam flaturi sint venti in triduo, praedicere incolae
traduntur; unde ventos Aeolo paruisse existimatum. quarta 5
Didyme, minor quam Lipara. quinta Eri<c>usa, sexta
Phoenicusa, pabulo proximarum relictae. novissima eadem-
que minima Euonymos. hactenus de primo Europae sinu.