Insulae <in> Africam versae Gaulos, Melita a Camarina
|
3.92.1
|
LXXXVII, a Lilybaeo CXIII, Cossyra, <Hi>ero<n>n<e>sos, Caene,
|
|
Galata, L<o>padusa, Aethusa, quam alii Aegusam scripserunt,
|
|
Bucinna et a Solunte LXXV Osteodes contraque Paropinos
|
|
Vstica. citra vero Siciliam ex adverso Metauri amnis
|
5
|
XXV ferme p. ab Italia septem Aeoliae appellatae, eaedem
|
|
Liparaeorum, <H>ephaestiades a Graecis, a nostris Volcaniae,
|
|
Aeoliae, quod Aeolus Iliacis temporibus ibi regnavit.
|
|
Lipara cum civium Romanorum oppido, dicta a Liparo
|
93.1
|
rege, qui successit Aeolo, antea Milogonis vel Meligunis
|
|
vocitata, abest XXV ab Italia, ipsa circuitu paulo minor
|
|
V. inter hanc et Siciliam altera, antea Therasia appellata,
|
|
nunc Hiera, quia sacra Volcano est, colle in ea nocturnas
|
5
|
evomente flammas. tertia Strong<y>le, a Lipara VI p. ad
|
94.1
|
exortum solis vergens, in qua regnavit Aeolus; quae a
|
|
Lipara liquidiore tantum flamma differt, e cuius fumo,
|
|
quinam flaturi sint venti in triduo, praedicere incolae
|
|
traduntur; unde ventos Aeolo paruisse existimatum. quarta
|
5
|
Didyme, minor quam Lipara. quinta Eri<c>usa, sexta
|
|
Phoenicusa, pabulo proximarum relictae. novissima eadem-
|
|
que minima Euonymos. hactenus de primo Europae sinu.
|
|