Phidias praeter Iovem Olympium, quem nemo aemu- 34.54.1
latur, fecit ex ebore aeque Minervam Athenis, quae est
in Parthenone stans, ex aere vero praeter Amazonem supra
dictam Minervam tam eximiae pulchritudinis, ut formae
cognomen acceperit. fecit et cliduchum et aliam Minervam, 5
quam Romae Paulus Aemilius ad aedem Fortunae Huiusce
Diei dicavit, item duo signa, quae Catulus in eadem aede,
palliata et alterum colossicon nudum, primusque artem
toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur.