Plures artifices fecere Attali et Eumenis adversus 34.84.1
Gallos proelia, Isigonus, Pyromachus, Stratonicus, Anti-
gonus, qui volumina condidit de sua arte. Boëthi, quam-
quam argento melioris, infans eximi<um> anserem strangulat.
atque ex omnibus, quae rettuli, clarissima quaeque in 5
urbe iam sunt dicata a Vespasiano principe in templo
Pacis aliisque eius operibus, violentia Neronis in urbem
convecta et in sellariis domus aureae disposita.