A Lacinio promunturio secundus Europae sinus 3.97.1
incipit, magno ambitu flexus et Acroceraunio Epiri finitus
promunturio, a quo abest LXXV. oppidum Croto, amnis
Neaethus, oppidum T<h>uri inter duos amnes Crat<h>im et
Sybarim, ubi fuit urbs eodem nomine. similiter est inter 5
Sirim et Acirim Heraclea, aliquando Siris vocitata. flu-
mina Talandrum, Casuentum, oppidum Metapontum, quo
tertia Italiae regio finitur. mediterranei Bruttiorum Apru- 98.1
stani tantum; Lucanorum autem Atinates, Bantini, Eburini,
Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini, Tergilani, Vrsentini,
Volcentani, quibus Numestrani iunguntur. praeterea inter-
isse Thebas Lucanas Cato auctor est, et <P>a<n>do<s>iam 5
Lucanorum urbem fuisse Theopompus, in qua Alexander
Epirotes occubuerit.