Ex omnibus autem maxime cognomine insignis est 34.92.1
Callimachus, semper calumniator sui nec finem habentis
diligentiae, ob id catatexitechnus appellatus, memorabili
exemplo adhibendi et curae modum. huius sunt saltantes
Lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omnem 5
diligentia abstulerit. hunc quidem et pictorem fuisse tra-
dunt. non aere captus nec arte, unam tantum Zenonis
statuam Cypria expeditione non vendidit Cato, sed quia
philosophi erat, ut obiter hoc quoque noscatur tam in-
<sig>ne exemplum. 10