Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos,
|
3.99.1
|
Calabriam, Apuliam, Sallentinos, CCL sinu qui Tarentinus
|
|
appellatur ab oppido Laconum—in recessu hoc intimo
|
|
situm, contributa eo maritima colonia, quae ibi fuerat,
|
|
abest CXXXVI a Lacinio promunturio—, adversam ei
|
5
|
Calabriam in paeninsulam emittens. Graeci Messapiam
|
|
a duce appellavere et ante Peucetiam a Peucetio Oenotri
|
|
fratre in Sallentino agro. inter promunturia C intersunt.
|
|
latitudo p<a>eninsulae a Tarento Brundisium terreno itinere
|
|
<X>XXXV patet multoque brevius a portu Sasine. oppida
|
100.1
|
per continentem a Tarento Vria, cui cognomen <ob> Apulam
|
|
Messapiae, A<let>ium, <in> ora vero Senum, Callipolis, quae
|
|
nunc est Anxa, LXXV a Tarento. inde XXXIII promun-
|
|
turium quod Acran Iapygiam vocant, quo longissime in
|
5
|
maria excurrit Italia. ab eo Basta oppidum et Hydruntum
|
|
decem ac novem milia passuum, ad discrimen Ionii et
|
|
Hadriatici maris, qua in Graeciam brevissimus transitus,
|
|
ex adverso Apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis
|
|
freti L non amplius. hoc intervallum pedestri continuare
|
101.1
|
transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri rex cogitavit,
|
|
post eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello
|
|
praeesset; utrumque aliae inpedivere curae. ab Hydrunte
|
|
Soletum desertum, dein Fratue<n>tium, portus Tarentinus,
|
5
|
statio Miltopes, Lupia, Balesium, Caelia, Brundisium L p.
|
|
ab Hydrunte, in primis Italiae portu nobile ac velut cer-
|
|
tiore transitu sicuti longiore, excipiente Illyrici urbe Dur-
|
|
rachio CCXXV traiectu. Brundisio conterminus Poediculo-
|
102.1
|
rum ager. novem adulescentes totidemque virgines ab
|
|
Illyriis XII populos genuere. Poediculorum oppida Rudiae,
|
|
Gnatia, Barium, amnes Iapyx a Daedali filio rege, a quo
|
|
et Iapygia Amita, Pactius, Aufidus ex Hirpinis montibus
|
5
|
Canusium praefluens. hinc Apulia Dauniorum cognomine
|
103.1
|
a duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia Hanni-
|
|
balis meretricio amore inclutum, Sipuntum, Vria, amnis
|
|
Cerbalus, Dauniorum finis, portus Aggasus, promunturium
|
|
montis Gargani, a Sallentino sive Iapygio CCXXXIIII am-
|
5
|
bitu Gargani, portus Garnae, lacus Pantanus, flumen por-
|
|
tuosum Fertor. Teanum Apulorum itemque Larinum, Cliternia,
|
|
Tifernus amnis. inde regio Frentana. ita Apulorum genera
|
104.1
|
tria: Teani a duce e Grais; Lucani subacti a Calchante, quae
|
|
nunc loca tenent Atinates; Dauniorum praeter supra dicta
|
|
coloniae Luceria, Venusia, oppida Canusium, Arpi, ali-
|
|
quando Argos Hippium Diomede condente, mox Argyripa
|
5
|
dictum. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum Dardo-
|
|
rumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere,
|
|
Apinam et Tricam. cetera intus in secunda regione Hir-
|
105.1
|
pinorum colonia una Beneventum auspicatius mutato no-
|
|
mine, quae quondam appellata Maleventum, Aeculani, Aqui-
|
|
loni, Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini,
|
|
Ligures qui cognominantur Corneliani et qui B<a>ebiani,
|
5
|
Vescellani. A<us>culani, Aletrini, Abellinates cognominati
|
|
Marsi, Atrani, Aecani, Alfellani, Atinates, Arpani, Borcani,
|
|
Collatini, Corinenses et nobiles clade Romana Cannenses,
|
|
Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses, Irini, Larinates
|
|
cognomine Frentani, Metinates ex Gargano, Mateolani, Neretini,
|
10
|
<N>atini, Rubustini, Silvini, Strapellini, Turnantini, Vibinates,
|
|
Venusini, Vlurtini.—Calabrorum mediterranei Ae<z>etini,
|
|
Apamestini, Argetini, Butuntinenses, Deciani, Grumbestini,
|
|
Norbanenses, Palionenses, Stulnini, Tutini.—Sal<l>entinorum
|
|
Aletini, Basterbini, Neretini, V<z>entini, Veretini.
|
15
|