Iam enim absoluta erat pictura etiam in Italia. 35.17.1
exstant certe hodieque antiquiores urbe picturae Ardeae
in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque miror,
tam longo aevo durantes in orbitate tecti veluti recentes.
similiter Lanivi, ubi Atalante et Helena comminus pictae 5
sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima
forma, sed altera ut virgo, ne ruinis quidem templi con-
cussae. Gaius princeps tollere eas conatus est libidine 18.1
accensus, si tectori<i> natura permisisset. durant et Caere
antiquiores et ipsae, fatebiturque quisquis eas diligenter
aestimaverit nullam artium celerius consummatam, cum
Iliacis temporibus non fuisse eam appareat. 5