Padus, e gremio Vesuli montis celsissimum in
|
3.117.1
|
cacumen Alpium elati finibus Ligurum Bagiennorum visendo
|
|
fonte profluens condensque se cuniculo et in Forovibien-
|
|
sium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inferior,
|
|
Graecis dictus Eridanus ac poena Phaet<h>ontis inlustratus,
|
5
|
augetur ad canis ortus liquatis nivibus, agris quam navi-
|
|
giis torrentior, nihil tamen ex rapto sibi vindicans atque,
|
|
ubi linquit, ubertate largitor. CCC p. a fonte addens
|
118.1
|
meatu duo de LXXXX nec amnes tantum Appenninos Al-
|
|
pinosque navigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos
|
|
in eum sese exonerantes, omni numero XXX flumina in
|
|
mare Hadriaticum defert, celeberrima ex iis Appennini
|
5
|
latere Iactum, Tanarum, Trebiam Placentinum, Tarum,
|
|
Inciam, Gabellum, Scultennam, Rhenum, Alpium vero
|
|
Sturam, Orgum, Durias duas, Sesitem, Ticinum, Lambrum,
|
|
Adduam, Ollium, Mincium. nec alius amnium tam brevi
|
119.1
|
spatio maioris incrementi est. urguetur quippe aquarum
|
|
mole et in profundum agitur, gravis terrae, quamquam
|
|
d<i>ductus in flumina et fossas inter Ravennam Altinumque
|
|
per CXX, tamen, qua largius vomit, Septem Maria dictus
|
5
|
facere. Augusta fossa Ravennam trahitur, ubi Padusa vo-
|
|
catur, quondam Messanicus appellatus. proximum inde
|
|
ostium magnitudinem portus habet qui Vatreni dicitur,
|
|
qua Claudius Caesar e Britannia triumphans praegrandi
|
|
illa domo verius quam nave intravit Hadriam. hoc ante
|
120.1
|
Eridanum ostium dictum est, ab aliis Spineticum ab urbe
|
|
Spina, quae fuit iuxta, praevalens, ut Del<ph>icis creditum
|
|
est thesauris, condita a Diomede. auget ibi Padum Va-
|
|
trenus amnis ex Forocorneliensi agro. proximum inde
|
5
|
ostium Caprasiae, dein Sagis, dein Volane, quod ante
|
|
Olane vocabatur, omnia ea fossa Flavia, quam primi a
|
|
Sagi fecere Tusci egesto amnis impetu per transversum
|
|
in Atrianorum paludes quae Septem Maria appellantur,
|
|
nobili portu oppidi Tuscorum Atriae, a quo Atriaticum
|
10
|
mare ante appellabatur quod nunc Hadriaticum. inde
|
121.1
|
ostia plena Carbonaria, Fossiones ac <Ph>ilistina, quod alii
|
|
Tartarum vocant, omnia ex Philistinae fossae abundatione
|
|
nascentia, accedentibus Atesi ex Tridentinis Alpibus et
|
|
Togisono ex Patavinorum agris. pars eorum et proximum
|
5
|
portum facit Brundulum, sicut Aedronem Meduaci duo ac
|
|
fossa Clodia. his se Padus miscet ac per haec effundit,
|
|
plerisque, ut in Aegypto Nilus quod vocant Delta, trique-
|
|
tram figuram inter Alpes atque oram maris facere pro-
|
|
ditus, stadiorum <II> circuitu. pudet a Graecis Italiae ra-
|
122.1
|
tionem mutuari, Metrodorus tamen Scepsius dicit,
|
|
quoniam circa fontem arbor multa sit picea, quales Gallice
|
|
vocentur padi, hoc nomen accepisse, Ligurum quidem
|
|
lingua amnem ipsum Bodincum vocari, quod significet fundo
|
5
|
carentem. cui argumento adest oppidum iuxta Industria
|
|
vetusto nomine Bodincomagum, ubi praecipua altitudo
|
|
incipit.
|
|