Padus, e gremio Vesuli montis celsissimum in 3.117.1
cacumen Alpium elati finibus Ligurum Bagiennorum visendo
fonte profluens condensque se cuniculo et in Forovibien-
sium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inferior,
Graecis dictus Eridanus ac poena Phaet<h>ontis inlustratus, 5
augetur ad canis ortus liquatis nivibus, agris quam navi-
giis torrentior, nihil tamen ex rapto sibi vindicans atque,
ubi linquit, ubertate largitor. CCC p. a fonte addens 118.1
meatu duo de LXXXX nec amnes tantum Appenninos Al-
pinosque navigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos
in eum sese exonerantes, omni numero XXX flumina in
mare Hadriaticum defert, celeberrima ex iis Appennini 5
latere Iactum, Tanarum, Trebiam Placentinum, Tarum,
Inciam, Gabellum, Scultennam, Rhenum, Alpium vero
Sturam, Orgum, Durias duas, Sesitem, Ticinum, Lambrum,
Adduam, Ollium, Mincium. nec alius amnium tam brevi 119.1
spatio maioris incrementi est. urguetur quippe aquarum
mole et in profundum agitur, gravis terrae, quamquam
d<i>ductus in flumina et fossas inter Ravennam Altinumque
per CXX, tamen, qua largius vomit, Septem Maria dictus 5
facere. Augusta fossa Ravennam trahitur, ubi Padusa vo-
catur, quondam Messanicus appellatus. proximum inde
ostium magnitudinem portus habet qui Vatreni dicitur,
qua Claudius Caesar e Britannia triumphans praegrandi
illa domo verius quam nave intravit Hadriam. hoc ante 120.1
Eridanum ostium dictum est, ab aliis Spineticum ab urbe
Spina, quae fuit iuxta, praevalens, ut Del<ph>icis creditum
est thesauris, condita a Diomede. auget ibi Padum Va-
trenus amnis ex Forocorneliensi agro. proximum inde 5
ostium Caprasiae, dein Sagis, dein Volane, quod ante
Olane vocabatur, omnia ea fossa Flavia, quam primi a
Sagi fecere Tusci egesto amnis impetu per transversum
in Atrianorum paludes quae Septem Maria appellantur,
nobili portu oppidi Tuscorum Atriae, a quo Atriaticum 10
mare ante appellabatur quod nunc Hadriaticum. inde 121.1
ostia plena Carbonaria, Fossiones ac <Ph>ilistina, quod alii
Tartarum vocant, omnia ex Philistinae fossae abundatione
nascentia, accedentibus Atesi ex Tridentinis Alpibus et
Togisono ex Patavinorum agris. pars eorum et proximum 5
portum facit Brundulum, sicut Aedronem Meduaci duo ac
fossa Clodia. his se Padus miscet ac per haec effundit,
plerisque, ut in Aegypto Nilus quod vocant Delta, trique-
tram figuram inter Alpes atque oram maris facere pro-
ditus, stadiorum <II> circuitu. pudet a Graecis Italiae ra- 122.1
tionem mutuari, Metrodorus tamen Scepsius dicit,
quoniam circa fontem arbor multa sit picea, quales Gallice
vocentur padi, hoc nomen accepisse, Ligurum quidem
lingua amnem ipsum Bodincum vocari, quod significet fundo 5
carentem. cui argumento adest oppidum iuxta Industria
vetusto nomine Bodincomagum, ubi praecipua altitudo
incipit.