Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit 35.79.1
Apelles Cous olympiade centesima duodecima. picturae
plura solus prope quam ceteri omnes contulit, volumini-
bus etiam editis, quae doctrinam eam continent. prae-
cipua eius in arte venustas fuit, cum eadem aetate maximi 5
pictores essent; quorum opera cum admiraretur, omnibus
conlaudatis deesse illam suam venerem dicebat, quam
Graeci χάριτα vocant; cetera omnia contigisse, sed hac
sola sibi neminem parem. et aliam gloriam usurpavit, 80.1
cum Protogenis opus inmensi laboris ac curae supra
modum anxiae miraretur; dixit enim omnia sibi cum illo
paria esse aut illi meliora, sed uno se praestare, quod
manum de tabula sciret tollere, memorabili praecepto 5
nocere saepe nimiam diligentiam. fuit autem non minoris
simplicitatis quam artis. Melanthio dispositione cedebat,
Asclepiodoro de mensuris, hoc est quanto quid a quoque
distare deberet.