Transpadana appellatur ab eo regio un-
|
3.123.1
|
decima, tota in mediterraneo, cui mari<n>a cuncta fructuoso
|
|
alveo inportat. oppida Vibi Forum, Segusio, coloniae ab
|
|
Alpium radicibus Augusta Taurinorum—inde navigabili
|
|
Pado—antiqua Ligurum stirpe, dein Salassorum Augusta
|
5
|
Praetoria iuxta geminas Alpium fores, Graias atque Poeninas
|
|
—his Poenos, Grais Herculem transisse memorant—,
|
|
oppidum Eporedia Sibyllinis a populo Romano conditum
|
|
iussis. eporedias Galli bonos equorum domitores vocant.
|
|
Vercellae Libiciorum ex Salluis ortae, Novaria ex Verta-
|
124.1
|
mocoris, Vocontiorum hodieque pago, non, ut Cato existimat,
|
|
Ligurum, ex quibus Laevi et Marici condidere Ticinum
|
|
non procul a Pado, sicut Boi Transalpibus profecti Laudem
|
|
Pompeiam, Insubres Mediolanum. Oromobiorum stirpis
|
5
|
esse Comum atque Bergomum et Licini Forum aliquotque
|
|
circa populos auctor est Cato, sed originem gentis ignorare
|
|
se fatetur, quam docet Cornelius Alexander ortam <a>
|
|
Graecia interpretatione etiam nominis vitam in montibus
|
|
degentium. in hoc situ interiit oppidum Oromobiorum
|
125.1
|
Parra, unde Bergomates Cato dixit ortos, etiamnum
|
|
prodente se altius quam fortunatius situm. interiere et
|
|
Caturiges, Insubrum exsules, et Spina supra dicta, item
|
|
Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus et Bois
|
5
|
et Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit,
|
|
Nepos Cornelius tradidit.
|
|