Decet non sileri et Ardeatis templi pictorem, prae- 35.115.1
sertim civitate donatum ibi et carmine, quod est in ipsa
pictura his versibus:
    "Dignis digna. Loco picturis condecoravit
    reginae Iunonis supremi coniugis templum 5
    Plautius Marcus, cluet Asia lata esse oriundus,
    quem nunc et post semper ob artem hanc Ar-
      dea laudat,"
eaque sunt scripta antiquis litteris Latinis, non fraudand<a> 116.1
et Studio divi Augusti aetate, qui primus instituit amoe-
nissimam parietum picturam, villas et porticus ac topiaria
opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes,
litora, qualia quis optaret, varias ibi obambulantium spe- 5
cies aut navigantium terraque villas adeuntium asellis aut
vehiculis, iam piscantes, aucupantes aut venantes aut etiam
vindemiantes. sunt in eius exemplaribus nobiles palustri 117.1
accessu villae, succollatis sponsione mulieribus labantes,
trepidis quae feruntur, plurimae praeterea tales argutiae
facetissimi salis. idem subdialibus maritimas urbes pin-
gere instituit, blandissimo aspectu minimoque inpendio. 5
sed nulla gloria artificum est nisi qui tabulas pinxere. 118.1
eo venerabilior antiquitatis prudentia apparet. non enim
parietes excolebant dominis tantum nec domos uno in
loco mansuras, quae ex incendiis rapi non possent. casa
Protogenes contentus erat in hortulo suo; nulla in Apellis 5
tectoriis pictura erat. nondum libebat parietes totos tin-
guere; omnium eorum ars urbibus excubabat, pictorque
res communis terrarum erat.—Fuit et Arellius Romae 119.1
celeber paulo ante divum Augustum, ni flagitio insigni
corrupisset artem, semper ei lenocinans feminae, cuius
amore flagra<ret>, et ob id deas pingens, sed dilectarum
imagine. itaque in pictura eius scorta numerabantur. 5
fuit et nuper gravis ac severus idemque floridis <t>umidus 120.1
pictor Famulus. huius erat Minerva spectantem spectans,
quacumque aspiceretur. paucis diei horis pingebat, id
quoque cum gravitate, quod semper togatus, quamquam
in machinis. carcer eius artis domus aurea fuit, et ideo 5
non extant exempla alia magnopere. post eum fuere in
auctoritate Cornelius Pinus et Attius Priscus, qui Honoris
et Virtutis aedes Imperatori Vespasiano Augusto restituenti
pinxerunt, Priscus antiquis similior.—Non 121.1
est omittenda in picturae mentione celebris circa Lepi-
dum fabula, siquidem in triumviratu quodam loco deductus
a magistratibus in nemorosum hospitium minaciter cum
iis postero die expostulavit somnum ademptum sibi volu- 5
crum concentu; at illi draconem in longissima membrana
depictum circumdedere luco, eoque terrore aves tunc
siluisse narratur et postea posse compesci.