Sequitur decima regio Italiae, Hadriatico 3.126.1
mari adposita, cuius Venetia, fluvius Silis ex montibus
Tarvisanis, oppidum Altinum, flumen Liquentia ex montibus
Opiterginis et portus eodem nomine, colonia Concordia,
flumina et portus Reatinum, Tiliaventum Maius Minusque, 5
Anaxum, quo Varamus defluit, Alsa, Natiso cum Turro,
praefluentes Aquileiam coloniam XV p. a mari sitam.
Carnorum haec regio iunctaque Iapudum, amnis Timavus, 127.1
castellum nobile vino Pucinum, Tergestinus sinus, colonia
Tergeste, XXXIII ab Aquileia. ultra quam sex milia p.
Formio amnis, ab Ravenna CLXXXVIIII, anticus auctae
Italiae terminus, nunc vero Histriae. quam cognominatam 5
a flumine Histro, in Hadriam effluente e Danuvio amne
eodemque Histro exadversum Padi fauces, contrario eorum
percussu mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso,
et Nepos etiam Padi accola; nullus enim ex Danuvio 128.1
amnis in mare Hadriaticum effunditur. deceptos credo,
quoniam Argo navis flumine in mare Hadriaticum descendit
non procul Tergeste, nec iam constat quo flumine. umeris
travectam Alpis diligentiores tradunt, subisse autem Histro, 5
dein Savo, dein Nauporto, cui nomen ex ea causa est inter
Emonam Alpisque exorienti.