Sequitur decima regio Italiae, Hadriatico
|
3.126.1
|
mari adposita, cuius Venetia, fluvius Silis ex montibus
|
|
Tarvisanis, oppidum Altinum, flumen Liquentia ex montibus
|
|
Opiterginis et portus eodem nomine, colonia Concordia,
|
|
flumina et portus Reatinum, Tiliaventum Maius Minusque,
|
5
|
Anaxum, quo Varamus defluit, Alsa, Natiso cum Turro,
|
|
praefluentes Aquileiam coloniam XV p. a mari sitam.
|
|
Carnorum haec regio iunctaque Iapudum, amnis Timavus,
|
127.1
|
castellum nobile vino Pucinum, Tergestinus sinus, colonia
|
|
Tergeste, XXXIII ab Aquileia. ultra quam sex milia p.
|
|
Formio amnis, ab Ravenna CLXXXVIIII, anticus auctae
|
|
Italiae terminus, nunc vero Histriae. quam cognominatam
|
5
|
a flumine Histro, in Hadriam effluente e Danuvio amne
|
|
eodemque Histro exadversum Padi fauces, contrario eorum
|
|
percussu mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso,
|
|
et Nepos etiam Padi accola; nullus enim ex Danuvio
|
128.1
|
amnis in mare Hadriaticum effunditur. deceptos credo,
|
|
quoniam Argo navis flumine in mare Hadriaticum descendit
|
|
non procul Tergeste, nec iam constat quo flumine. umeris
|
|
travectam Alpis diligentiores tradunt, subisse autem Histro,
|
5
|
dein Savo, dein Nauporto, cui nomen ex ea causa est inter
|
|
Emonam Alpisque exorienti.
|
|