Haec sint dicta de lateribus. in terrae
|
35.174.1
|
autem reliquis generibus vel maxime mira natura est
|
|
sulpuris, quo plurima domantur. nascitur in insulis Aeo-
|
|
liis inter Siciliam et Italiam, quas ardere diximus, sed
|
|
nobilissimum in Melo insula. in Italia quoque invenitur
|
5
|
in Neapolitano Campanoque agro collibus, qui vocantur
|
|
Leucogaei. ibi e cuniculis effossum perficitur igni.
|
|
genera IIII: vivum, quod Graeci apyron vocant, nascitur
|
175.1
|
solidum solum—cetera enim liquore constant et con-
|
|
ficiuntur oleo incocta—; vivum effoditur tralucetque et
|
|
viret. solo ex omnibus generibus medici utuntur. alterum
|
|
genus appellant glaebam, fullonum tantum officinis familiare.
|
5
|
tertio quoque generi unus tantum est usus ad lanas suf-
|
|
fiendas, quoniam candorem mollitiamque confert. egula
|
|
vocatur hoc genus, quartum caute ad ellychnia maxime
|
|
conficienda; cetero tantum vis est ut morbos comitiales
|
|
deprehendat nidore inpositum igni. lusit et Anaxilaus
|
10
|
eo, addens in calicem vini prunaque subdita circumferens,
|
|
exardescentis <r>epercussu pallorem dirum velut defunctorum
|
|
effundente <in> conviviis. natura eius excalfacit, concoquit,
|
176.1
|
sed et discutit collectiones corporum, ob hoc talibus em-
|
|
plastris malagmatisque miscetur. renibus quoque et lumbis
|
|
in dolore cum adipe mire prodest inpositum. aufert et
|
|
lichenas faciei cum terebinthi resina et lepras; harpax
|
5
|
ita vocatur a celeritate praebendi, avelli enim subinde
|
|
debet. prodest et suspiriosis linctu, purulenta quoque
|
177.1
|
extussientibus et contra scorpionum ictus. vitiligines
|
|
vivum nitro mixtum atque ex aceto tritum et inlitum
|
|
tollit, item lendes, et in palpebris aceto sandaracato ad-
|
|
mixtum. habet et in religionibus locum ad expiandas
|
5
|
suffitu domos. sentitur vis eius et in aquis ferventibus,
|
|
neque alia res facilius accenditur, quo apparet ignium
|
|
vim magnam ei inesse. fulmina, fulgura quoque sulpuris
|
|
odorem habent, ac lux ipsa eorum sulpurea est.
|
|