Marmore scalpendo primi omnium inclaruerunt 36.9.1
Dipoenus et Scyllis, geniti in Creta insula etiamnum Medis
imperantibus priusque, quam Cyrus in Persis regnare in-
ciperet. hoc est Olympiade circiter quinquagensima. hi
Sicyonem se contulere, quae diu fuit officinarum omnium 5
talium patria. deorum simulacra publice locaverant iis
Sicyonii, quae priusquam absolverentur, artifices iniuriam
questi abiere in Aetolos. protinus Sicyonem fames invasit 10.1
ac sterilitas maerorque dirus. remedium petentibus Apollo
Pythius respondit: "si Dipoenus et Scyllis deorum
simulacra perfecissent." quod magnis mercedibus
obsequiisque impetratum est. fuere autem simulacra ea 5
Apollinis, Dianae, Herculis, Minervae, quo<d> de caelo postea
tactum est.—Cum hi essent, iam fuerat in Chio 11.1
insula Melas scalptor, dein filius eius Micciades ac deinde
nepos Archermus, cuius filii Bupalus et Athenis vel claris-
simi in ea scientia fuere Hipponactis poetae aetate, quem
certum est LX olympiade fuisse. quodsi quis horum fami- 5
liam ad proavum usque retro agat, inveniat artis eius
originem cum olympiadum initio coepisse. Hipponacti 12.1
notabilis foeditas voltus erat; quam ob rem imaginem
eius lascivia ioco<sa>m hi proposuere ridentium circulis,
quod Hipponax indignatus destrinxit amaritudinem car-
minum in tantum, ut credatur aliquis ad laqueum eos 5
conpulisse. quod falsum est. conplura enim in finitimis
insulis simulacra postea fecere, sicut in Delo, quibus
subiecerunt carmen non vitibus tantum censeri Chion,
sed et operibus Archermi filiorum. ostendunt et Iasii
Dianam manibus eorum factam. in ipsa Chio narrata est 13.1
operis eorum Dianae facies in sublimi posita, cuius voltum
intrantes tristem, abeuntes exhilaratum putant. Romae
eorum signa sunt in Palatina aede Apollinis in fastigio
et omnibus fere, quae fecit divus Augustus. patris quoque 5
eorum et Deli fuere opera et in Lesbo insula. Dipoeni 14.1
quidem Ambracia, Argos, Cleonae operibus refertae fuere.
  Omnes autem candido tantum marmore usi sunt e
Paro insula, quem lapidem coepere lychniten appellare,
quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur, ut auctor 5
est Varro, multis postea candidioribus repertis, nuper
vero etiam in Lunensium lapicidinis. sed in Pariorum
mirabile proditur, glaeba lapidis unius cuneis dividentium
soluta, imaginem Sileni intus extitisse.