Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui mar- 36.20.1
moris gloria superavit etiam semet. opera eius sunt
Athenis in Ceramico, sed ante omnia est non solum Praxi-
telis, verum in toto orbe terrarum Venus, quam ut viderent,
multi navigaverunt Cnidum. duas fecerat simulque vende- 5
bat, alteram velata specie, quam ob id praetulerunt quo-
rum condicio erat, Coi, cum eodem pretio detulisset,
severum id ac pudicum arbitrantes; reiectam Cnidii eme-
runt, inmensa differentia famae. voluit eam a Cnidiis 21.1
postea mercari rex Nicomedes, totum aes alienum, quod
erat ingens, civitatis dissoluturum se promittens. omnia
perpeti maluere, nec inmerito; illo enim signo Praxiteles
nobilitavit Cnidum. aedicula eius tota aperitur, ut con- 5
spici possit undique effigies deae, favente ipsa, ut creditur,
facta. nec minor ex quacumque parte admiratio est. ferunt
amore captum quendam, cum delituisset noctu, simulacro
cohaesisse, eiusque cupiditatis esse indicem maculam. sunt 22.1
in Cnido et alia signa marmorea inlustrium artificum,
Liber pater Bryaxidis et alter Scopae et Minerva, nec
maius aliud Veneris Praxiteliae specimen quam quod inter
haec sola memoratur. eiusdem est et Cupido, obiectus a 5
Cicerone Verri "ille, propter quem Thespiae vise-
bantur," nunc in Octaviae scholis positus; eiusdem et
alter nudus in Pario colonia Propontidis, par Veneri Cni-
diae nobilitate et iniuria; adamavit enim Alcetas Rhodius
atque in eo quoque simile amoris vestigium reliquit. 10
Romae Praxitelis opera sunt Flora, Triptolemus, Ceres in 23.1
hortis Servilianis, Boni Eventus et Bonae Fortunae simu-
lacra in Capitolio, item Maenades et quas Thyiadas vocant
et Caryatidas, et Sileni in Pollionis Asini monimentis et
Apollo et Neptunus.—Praxitelis filius Cephisodotus et 24.1
artis heres fuit. cuius laudatum est Pergami symplegma
nobile digitis corpori verius quam marmori inpressis.
Romae eius opera sunt Latona in Palatii delubro, Venus
in Pollionis Asini monumentis et intra Octaviae porticus 5
in Iunonis aede Aesculapius ac Diana.