Haec sint dicta de marmoris scalptoribus 36.44.1
summaque claritate artificum, quo in tractatu subit men-
tem non fuisse tum auctoritatem maculoso marmori. fecere
et e Thasio, Cycladum insularum aequ<o>, et e Lesbio; livi-
dius hoc paulo. versicolores quidem maculas et in totum 5
marmorum apparatum etiam Menander, diligentissimus
luxuriae interpres, primus et raro attigit. columnis demum 45.1
utebantur in templis, nec lauti<t>iae causa—nondum enim
ista intellegebantur—, sed quia firmiores aliter statui non
poterant. sic est inchoatum Athenis templum Iovis Olympii,
ex quo Sulla Capitolinis aedibus advexerat columnas. fuit 5
tamen inter lapidem atque marmor differentia iam et
apud Homerum; dicit enim marmoreo saxo percussum, 46.1
sed hactenus, regias quoque domus, cum lautissime, praeter
aes, aurum, electrum, argentum ebore tantum adornans.
primum, ut arbitror, versicolores istas maculas Chiorum
lapicidinae ostenderunt, cum exstruerent muros, faceto in 5
id M. Ciceronis sale—omnibus enim ostentabant ut
magnificum—: "multo," inquit, "magis mirarer, si Ti-
burtino lapide fecissetis." et, Hercules, non fuisset
picturis honos ullus, non modo tantus, aliqua marmorum
auctoritate. 10