Trabes ex eo fecere reges quodam certamine, 36.64.1
obeliscos vocantes Solis numini sacratos. radiorum eius
argumentum in effigie est, et ita significatur nomine
Aegyptio. primus omnium id instituit Mespheres, qui
regnabat in Solis urbe, somnio iussus; hoc ipsum in- 5
scriptum in eo, etenim scalpturae illae effigiesque quas
videmus Aegyptiae sunt litterae. postea et alii excidere 65.1
reges. statuit eos in supra dicta urbe Sesothes quattuor
numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine,
Rhamsesis autem, quo regnante Ilium captum est, CXXXX
cubitorum. idem * * * digressis inde, ubi fuit Mnevidis 5
regia, posuit alium, longitudine quidem CXX cubitorum,
sed prodigiosa crassitudine, undenis per latera cubitis.
opus id fecisse dicuntur CXX hominum. ipse rex, cum 66.1
surrecturus esset verereturque, ne machinae ponderi non
sufficerent, quo maius periculum curae artificum denun-
tiaret, filium suum adalligavit cacumini, ut salus eius apud
molientes prodesset et lapidi. hac admiratione operis 5
effectum est, ut, cum oppidum id expugnaret Cambyses
rex ventumque esset incendiis ad crepidines obelisci, ex-
tingui iuberet molis reverentia qui nullam habuerat urbis.
sunt et alii duo, unus a Zmarre positus, alter a Phio sine 67.1
notis, quadragenum octonum cubitorum. Alexandriae statuit
unum Ptolemaeus Philadelphus octoginta cubitorum. ex-
ciderat eum Necthebis rex purum, maiusque opus in de-
vehendo statuendove <in>v<en>tum est quam in excidendo. a 5
Satyro architecto aliqui devectum tradunt rate, Callixenus
a Phoenice, fossa perducto usque ad iacentem obeliscum
Nilo, navesque duas in latitudinem patulas pedalibus ex 68.1
eodem lapide ad rationem geminati per duplicem men-
suram ponderis oneratas ita, ut subirent obeliscum pen-
dentem extremitatibus suis in ripis utrimque; postea
egestis laterculis adlevatas naves excepisse onus; statutum 5
autem in sex talis e monte eodem, et artificem donatum
talentis L. hic fuit in Arsinoeo positus a rege supra
dicto munus amoris, coniuge eademque sorore Arsinoe.
inde eum navalibus incommodum Maximus quidam prae- 69.1
fectus Aegypti transtulit in forum, reciso cacumine, dum
vult fastigium addere auratum, quod postea omisit. et alii
duo sunt Alexandreae ad portum in Caesaris templo, quos
excidit Mesphres rex, quadragenum binum cubitorum. 5
  Super omnia accessit difficultas mari Romam devehendi,
spectatis admodum navibus. divus Augustus eam, quae 70.1
priorem advexerat, miraculi gratia Puteolis perpetuis na-
valibus dicaverat; incendio consumpta ea est. divus Clau-
dius aliquot per annos adservatam, qua C. Caesar inpor-
taverat, omnibus quae umquam in mari visa sunt mira- 5
biliorem, in ipsa turribus Puteolis e pulvere exaedificatis,
perductam Ostiam portus gratia mersit. alia ex hoc cura
navium, quae Tiberi subvehant, quo experimento patuit
non minus aquarum huic amni esse quam Nilo. is autem 71.1
obeliscus, quem divus Augustus in circo magno statuit,
excisus est a rege Psemetnepserphreo, quo regnante Py-
thagoras in Aegypto fuit, LXXXV pedum et dodrantis
praeter basim eiusdem lapidis; is vero, quem in campo 5
Martio, novem pedibus minor, a Sesothide. inscripti ambo
rerum naturae interpretationem Aegyptiorum philosophia
continent.—Ei, qui est in campo, divus 72.1
Augustus addidit mirabilem usum ad deprendendas solis
umbras dierumque ac noctium ita magnitudines, strato
lapide ad longitudinem obelisci, cui par fieret umbra
brumae confectae die sexta hora paulatimque per regulas, 5
quae sunt ex aere inclusae, singulis diebus decresceret
ac rursus augesceret, digna cognitu res, ingenio Facundi
Novi mathematici. is apici auratam pilam addidit, cuius
vertice umbra colligeretur in se ipsam, alias enormiter
iaculante apice, ratione, ut ferunt, a capite hominis in- 10
tellecta. haec observatio XXX iam fere annis non con- 73.1
gruit, sive solis ipsius dissono cursu et caeli aliqua
ratione mutato sive universa tellure a centro suo aliquid
emota (ut deprehendi et aliis in locis accipio) sive urbis
tremoribus ibi tantum gnomone intorto sive inundationibus 5
Tiberis sedimento molis facto, quamquam ad altitudinem
inpositi oneris in terram quoque dicuntur acta funda-
menta.—Tertius est Romae in Vaticano Gai et 74.1
Neronis principum circo—ex omnibus unus omnino
fractus est in molitione—, quem fecerat Sesosidis filius
Nencoreus. eiusdem remanet et alius centum cubito-
rum, quem post caecitatem visu reddito ex oraculo Soli 5
sacravit.