Positionem operis eius singulasque partes enarrare non 36.87.1
est, cum sit in regiones divisum atque praefecturas, quas
vocant nomos, XXI nominibus eorum totidem vastis domi-
bus adtributis, praeterea templa omnium Aegypti deorum
contineat superque Nemesis XL aediculis incluserit pyra- 5
mides complures quadragenarum ulnarum senas radice
ἀρούρας optinentes. fessi iam <e>undo perveniunt ad via-
rum illum inexplicabilem errorem, quin et cenacula clivis 88.1
excelsa, porticusque descenduntur nonagenis gradibus; intus
columnae porphyrite lapide, deorum simulacra, regum sta-
tuae, monstrificae effigies. quarundam domuum talis est
situs, ut adaperientibus fores tonitrum intus terribile exi- 5
stat, maiore autem in parte transitus est per tenebras.
aliae rursus extra murum labyrinthi aedificiorum moles;
pteron appellant. inde aliae perfossis cuniculis subterra-
neae domus. refecit unus omnino pauca ibi Chaeremon, 89.1
spado Necthebis regis, D ante Alexandrum Magnum annis.
id quoque traditur, fulsisse trabibus spinae oleo incoctae,
dum <in> fornices quadrati lapides adsurgerent.