Verum et ad urbis nostrae miracula transire 36.101.1
conveniat DCCCque annorum dociles scrutari vires et sic
quoque terrarum orbem victum ostendere. quod accidisse
totiens paene, quot referentur miracula, apparebit; uni-
versitate vero acervata et in quendam unum cumulum 5
coiecta non alia magnitudo exurget quam si mundus alius
quidam in uno loco narretur. nec ut circum maximum 102.1
a Caesare dictatore exstructum longitudine stadiorum trium,
latitudine unius, sed cum aedificiis iugerum quaternum,
ad sedem CCL, inter magna opera dicamus: non inter
magnifica basilicam Pauli columnis e Phrygibus mirabilem 5
forumque divi Augusti et templum Pacis Vespasiani Imp.
Aug., pulcherrima operum, quae umquam vidit orbis?
non <e>t tectum di<r>ibitori ab Agrippa facti, cum theatrum
ante texerit Romae Valerius Ostiensis architectus ludis
Libonis? pyramidas regum miramur, cum solum tantum 103.1
foro exstruendo HS <³⁰M>³⁰ Caesar dictator emerit et, si quem
inpensa move<a>t captis avaritia animis, HS <³⁰CXLVIII>³⁰ domo
empta Clodius, quem Milo occidit, habitaverit. quod equi- 104.1
dem non secus ac regum insaniam miror; itaque et ipsum
Milonem HS <³⁰DCC>³⁰ aeris alieni debuisse inter prodigia animi
humani duco. sed tum senes aggeris vastum spatium,
substructiones Capitolii mirabantur, praeterea cloacas, opus 5
omnium dictu maximum, subfossis montibus atque, ut
paullo ante retulimus, urbe pensili subterque navigata
M. Agrippae in aedilitate post consulatum. permeant 105.1
conrivati septem amnes cursuque praecipiti torrentium
modo rapere atque auferre omnia coacti, insuper imbrium
mole concitati vada ac latera quatiunt, aliquando Tiberis
retro infusus recipitur, pugnantque diversi aquarum im- 5
petus intus, et tamen obnixa firmitas resistit. trahuntur 106.1
moles superne tantae non succumbentibus cavis operis,
pulsant ruinae sponte praecipites aut inpactae incendiis,
quatitur solum terrae motibus, durant tamen a Tarquinio
Prisco annis DCC prope inexpugnabiles, non omittendo 5
memorabili exemplo vel magis, quoniam celeberrimis rerum
conditoribus omissum est. cum id opus Tarquinius Priscus 107.1
plebis manibus faceret, essetque labor incertum maior an
longior, passim conscita nece Quiritibus taedium fugienti-
bus, novum, inexcogitatum ante posteaque remedium in-
venit ille rex, ut omnium ita defunctorum corpora figeret 5
cruci spectanda civibus simul et feris volucribusque la-
ceranda. quam ob rem pudor Romani nominis proprius, 108.1
qui saepe res perditas servavit in proeliis, tunc quoque
subvenit, sed illo tempore <v>i post vitam erubescens, cum
puderet vivos, tamquam puditurum esset extinctos. ampli-
tudinem cavis eam fecisse proditur, ut vehem faeni large 5
onustam transmitteret.