| Sed dicantur vera aestimatione invicta miracula. Q. | 36.121.1 |
| Marcius Rex, iussus a senatu aquarum Appiae, Anienis, | |
| Tepulae ductus reficere, novam a nomine suo appellatam | |
| cuniculis per montes actis intra praeturae suae tempus | |
| adduxit; Agrippa vero in aedilitate adiecta Virgine aqua | 5 |
| ceterisque conrivatis atque emendatis lacus DCC fecit, | |
| praeterea salientes D, castella CXXX, complura et cultu | |
| magnifica, operibus iis signa CCC aerea aut marmorea | |
| inposuit, columnas e marmore CCCC, eaque omnia annuo | |
| spatio. adicit ipse aedilitatis suae conmemoratione | 10 |
| et ludos diebus undesexaginta factos et gratuita praebita | |
| balinea CLXX, quae nunc Romae ad infinitum auxere | |
| numerum.—Vicit antecedentes aquarum ductus novis- | 122.1 |
| simum inpendium operis incohati a C. Caesare et peracti | |
| a Claudio, quippe a XXXX lapide ad eam excelsitatem, ut | |
| omnes urbis montes lavarentur, influxere Curtius atque | |
| Caeruleus fontes et Anien nov<u>s, erogat<i>s in id opus | 5 |
| HS <³⁰MMM>³⁰ D. quod si quis diligentius aestumaverit ab- | 123.1 |
| undantiam aquarum in publico, balineis, piscinis, euripis, | |
| domibus, hortis, suburbanis villis, spatia <a>quae venientis, | |
| exstructos arcus, montes perfossos, convalles aequatas, | |
| fatebitur nil magis mirandum fuisse in toto orbe terra- | 5 |
| rum.—Eiusdem Claudi inter maxim<e> memoranda equi- | 124.1 |
| dem duxerim, quamvis destitutum successoris odio, montem | |
| perfossum ad lacum Fucinum emittendum inenarrabili pro- | |
| fecto impendio et operarum multitudine per tot annos, | |
| cum aut conrivatio aquarum, qua terrenus mons erat, | 5 |
| egereretur in verticem machinis aut silex caederetur quan- | |
| taque intus in tenebris fierent, quae neque concipi animo | |
| nisi ab iis, qui videre, neque enarrari humano sermone | |
| possunt! nam portus Ostiensis opus praetereo, item vias | 125.1 |
| per montes excisas, mare Tyrrhenum a Lucrino molibus | |
| seclusum, tot pontes tantis inpendiis factos. et inter | |
| plurima alia Italiae ipsius miracula marmora in lapicidinis | |
| crescere auctor est Papirius Fabianus, naturae rerum | 5 |
| peritissimus, exemptores quoque adfirmant compleri sponte | |
| illa montium ulcera. quae si vera sunt, spes est num- | |
| quam defutura luxuriae. |