Nigri silices optimi, quibusdam in locis et ru- 36.168.1
bentes. nonnusquam vero et albi, sicut in Tarquiniensi
Anicianis lapicidinis circa lacum Volsiniensem et in Sta-
toniensi, quibus ne ignis quidem noce<a>t. <i>idem et in
monimentis scalpti contra vetustatem quoque incorrupti 5
permanent; ex iis formae fiunt, in quibus aera funduntur.
est et viridis lapis vehementer igni resistens, sed nus- 169.1
quam copiosus et, ubi invenitur, lapis, non saxum, est.
e reliquis pallidus in caemento raro utilis, globosus contra
iniurias fortis, sed structurae infidelis, nisi multa suffre-
natione devinctus. nec certior fluviatilis, semper veluti 5
madens. remedium est in lapide dubio aestate eum 170.1
eximere nec ante biennium inserere tecto, domitum tem-
pestatibus. quae ex eo laesa fuerint, subterraneae stru-
cturae aptentur utilius; quae restiterint, tutum est vel
caelo committere. 5