Columnae eaedem densius positae crassiores vi- 36.178.1
dentur. genera earum quattuor: quae sextam partem alti-
tudinis in crassitudine ima habent, Doricae vocantur; quae
nonam, Ionicae; quae septimam, Tuscanicae; Corinthiis
eadem ratio quae Ionicis, <s>et differentia, quoniam capi- 5
tulis Corinthiarum eadem est altitudo, quae colligitur
crassitudine ima, ideoque graciliores videntur; Ionicis
enim capituli altitudo tertia pars est crassitudinis. anti- 179.1
qua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitu-
dinum delubri. in Ephesiae Dianae aede, quae prius fuit,
primum columnis spirae subditae et capitula addita, pla-
cuitque altitudinis octava pars in crassitudine et ut spirae 5
haberent crassitudinis dimidium septimaeque partes de-
traherentur summarum crassitudine. praeter haec sunt
quae vocantur Atticae columnae quaternis angulis, pari
laterum intervallo.