Eadem victoria primum in urbem myrrhina in- 37.18.1
vexit, primusque Pompeius capides et pocula ex eo
triumpho Capitolino Iovi dicavit. quae protinus ad homi-
num usum transiere, abacis etiam escariisque vasis ex-
petitis; et crescit in dies eius luxuria. myrrhino LXX HS 5
empto, capaci plane ad sextarios tres calice, potavit . . . an<u>s
consularis, ob amorem adroso margine eius, ut tamen in-
iuria illa pretium augeret; neque est hodie myrrhini alte-
rius praestantior indicatura. idem in reliquis generis eius 19.1
quantum voraverit, licet aestimare ex multitudine, quae
tanta fuit, ut auferente liberis eius Nerone exposita occu-
parent theatrum peculiare trans Tiberim in hortis, quod
a populo impleri canente se, dum Pompeiano proludit, 5
etiam Neroni satis erat. vidi tunc adnumerari unius scyphi
fracti membra, quae in dolorem, credo, saeculi invidiam-
que Fortunae tamquam Alexandri Magni corpus in condi-
torio servari, ut ostentarentur, placebat. T. Petronius con- 20.1
sularis moriturus invidia Neronis, ut mensam eius ex-
heredaret, trullam myrrhinam HS CCC emptam fregit; sed
Nero, ut par erat principem, vicit omnes HS <³⁰X>³⁰ capidem
unam parando. memoranda res tanti imperatorem patrem- 5
que patriae bibisse!