Occasio est vanitatis Gr<a>ecorum detegendae: legentes 37.31.1
modo aequo perpetiantur animo, cum hoc quoque intersit
vitae scire, non quidquid illi prodidere mirandum. Phaë-
thontis fulmine icti sorores luctu mutatas in arbores popu-
los lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum 5
amnem, quem Padum vocavimus, electrum appellatum,
quoniam sol vocitatus sit Elector, plurimi poëtae dixere
primique, ut arbitror, Aeschylus, Philoxenus, Euri-
pides, Nicander, Satyrus. quod esse falsum Italiae
testimonio patet. diligentiores eorum Electridas insulas 32.1
in mari Hadriatico esse dixerunt, ad quas delaberetur
Pado. qua appellatione nullas umquam ibi fuisse certum
est, nec vero ullas ita positas esse, in quas quidquam
cursu Padi devehi posset. nam quod Aeschylus in Hi- 5
beria [hoc est in Hispania] Eridanum esse dixit eundem-
que appellari Rhodanum, Euripides rursus et Apol-
lonius in Hadriatico litore confluere Rhodanum et Padum,
faciliorem veniam facit ignorati sucini tanta ignorantia
orbis. modestiores, sed aeque falsum, prodidere in ex- 33.1
tremis Hadriatici sinus inviis rupibus arbores stare, quae
canis ortu hanc effunderent cummim. Theophrastus
effodi in Liguria dixit, Chares vero Phaëthontem in Aethio-
pia Ἅμμωνος νήσῳ obisse, ibi et delubrum eius esse 5
atque oraculum electrumque gigni. Philemon fossile
esse et in Scythia erui duobus locis, candidum atque
cerei coloris quod vocaretur electrum, in alio fulvum quod
appellaretur sualiternicum. Demostratus lyncurium vocat 34.1
et fieri ex urina lyncum bestiarum, e maribus fulvum et
igneum, e feminis languidius atque candidum; alios id
dicere langurium et esse in Italia bestias languros. Zeno-
themis langas vocat easdem et circa Padum iis vitam 5
adsignat, Sudines arborem, quae gignat in Liguria, vo-
cari lynca. in eadem sententia et Metrodorus fuit. 35.1
Sotacus credidit in Brittannia petris effluere, quas electri-
das vocavit, Pytheas Guionibus, Germaniae genti, accoli
aestuarium oceani Metuonidis nomine spatio stadiorum
sex milium; ab hoc diei navigatione abesse insulam Aba- 5
lum; illo per ver fluctibus advehi et esse concreti maris
purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proxi-
misque Teutonis vendere. huic et Timaeus credidit, 36.1
sed insulam Basiliam vocavit. Philemon negavit flam-
mam ab electro reddi. Nicias solis radiorum sucum
intellegi voluit hoc; circa occasum vehementiores in ter-
ram actos pinguem sudorem in ea relinquere, oceani 5
deinde aestibus in Germanorum litora eici. in Aegypto
nasci simili modo—vocari sacal—, item in India gra-
tiusque et <i>p<s>o ture esse Indis; in Syria quoque feminas 37.1
verticillos inde facere et vocare harpaga, quia folia paleas-
que et vestium fimbrias rapiat. Theochrestus oceano
id exaestuante ad Pyrenaei promunturia <a>dpelli, quod et
Xenocrates credidit, qui de his nuperrime scripsit vivit- 5
que adhuc. Asarubas tradit iuxta Atlanticum mare esse
lacum Cephisida, quem Mauri vocent Electrum. hunc sole
excalfactum e limo reddere electrum fluitans. Mnaseas 38.1
Africae locum Sicyonem appellat et Crathin amnem in
oceanum effluentem e lacu, in quo aves, quas meleagridas
et penelopas vocat, vivere; ibi nasci ratione eadem qua
supra dictum est. Theomenes Syrtim iuxta magnam 5
hortum Hesperidon esse et stagnum Electrum, ibi arbores
populos, quarum e cacuminibus in stagnum cadat; colligi
autem ab virginibus Hesperidum. Ctesias in Indis flumen 39.1
esse Hypobarum, quo vocabulo significetur omnia bona
eum ferre; fluere a septentrione in exortivum oceanum
iuxta montem silvestrem arboribus electrum ferentibus.
arbores eas psitthachoras vocari, qua appellatione signi- 5
ficetur praedulcis suavitas. Mithridates in <Ca>rmaniae
litoribus insulam esse, quam vocari Seritam, cedri genere
silvosam, inde defluere in petras. Xenocrates non su- 40.1
cinum tantum in Italia, sed et thium vocari, a Scythis
vero sacrium, quoniam et ibi nascatur; alios putare in
Numidia ex <l>i<m>o gigni. super omnes est Sophocles
poeta tragicus, quod equidem miror, cum tanta gravitas 5
ei cothurni sit, praeterea vitae fama alias principi loco
genito Athenis et rebus gestis et exercitu ducto. hic
ultra Indiam fieri dixit e lacrimis meleagridum avium
Meleagrum deflentium. quod credidisse eum aut sperasse 41.1
aliis persuaderi posse quis non miretur? quamve pueri-
tiam tam inperitam posse reperiri, quae avium ploratus
annuos credat lacrimasve tam grandes avesve, quae a
Graecia, ubi Meleager periit, ploratum adierint Indos? 5
quid ergo? non multa aeque fabulosa produnt poetae?
sed hoc in ea re, quae cotidie invehatur atque abundet
ac mendacium coarguat, serio quemquam dixisse summa
hominum contem<p>tio est et intoleranda mendaciorum in-
punitas. 10