Genera eorum duodecim: nobilissimi Scythici, 37.65.1
ab ea gente, in qua reperiuntur, appellati. nullis maior
austeritas nec minus vitii; quantum smaragdi a gemmis
distant, tantum Scythicus a ceteris smaragdis. proximam
laudem habent, sicut et sedem, Bactriani. in commissuris 5
saxorum colligere eos dicuntur etesiis flantibus; tunc enim
tellure deoperta internitent, quia iis ventis harenae maxime
moventur. sed hos minores multo Scythicis esse tradunt.
tertium locum Aegyptii habent. eruuntur circa Copton,
oppidum Thebaidis, collibus excavatis. 10