Vitia opalis sunt, si color in florem herbae, quae 37.83.1
vocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut gran-
dinem, si sal interveniat aut scabritia aut puncta oculis
occursantia. nullos magis fraus indiscreta similitudine
vitro adulterat. experimentum in sole tantum: falsis enim 5
contra radios libratis digito ac pollice unus atque idem
tralucet colos in se consumptus; veri fulgor subinde
variatur et modo ex hoc plus, modo ex illo spargit, ful-
gorque lucis in digitos funditur. hanc gemmam propter 84.1
eximiam gratiam plerique appellavere paederota. qui pri-
vatum genus eius faciunt, sangenon ab Indis vocari tra-
dunt. nasci dicitur in Aegypto et in Arabia, et vilissima
in Ponto, item in Galatia ac Thaso et Cypro. qui prae- 5
cellit ex his, opali quidem gratiam habet, sed mollius
nitet, raro non scaber. summa illi coloris ex aëre et
purpura constat, viriditas smaragdi deest. melior ille,
cuius fulgor vini colore fuscatur, quam qui diluitur aquae.