Viridantium et alia plura sunt genera. vilioris 37.113.1
turbae prasius, cuius alterum genus sanguineis punctis
abhorret, tertium virgulis tribus distinctum candidis.
praefertur his chrysoprasos porri sucum et ipsa referens,
sed haec paulum declinantem a topazo in aurum. huic 5
et amplitudo ea est, ut cymbia etiam ex ea fiant, cylindri
quidem <et> creberrime.—India et has generat et 114.1
nilion, fulgore ab ea distantem brevi et, cum intueare,
fallaci. Sudines dicit et in Sibero Atticae flumine nasci.
est autem color fumidae topazi aut aliquando melleae.
Iuba in Aethiopia gigni tradit in litoribus amnis, quem 5
Nilum vocamus, et inde nomen trahere.—non
tralucet molochitis; spissius viret ab colore malvae
nomine accepto, reddendis laudata signis et infantum
custodia quodamque innato contra pericula medicamine.—
Viret et saepe tralucet iaspis, etiam victa multis 115.1
antiquitatis gloriam retinens. plurimae ferunt eam gentes,
smaragdo similem Indi, Cypros duram glaucoque pingui,
Persae aëri similem, quae ob id vocatur aërizusa; talis
et Caspia est. caerulea est circa Thermodontem amnem, 5
in Phrygia purpurea et in Cappadocia ex purpura caeru-
lea, tristis atque non refulgens. Amisos Indicae similem
mittit, Calch<e>don turbidam. sed minus refert nationes
quam bonitates distinguere. optima quae purpurae ali- 116.1
quid habet, secunda quae rosae, tertia quae smaragdi.
singulis Graeci nomina ex argumento dedere. quarta apud
eos vocatur boria, caelo autumnali matutino similis; haec
erit illa, quae aërizusa dicitur. [similis est et sardae, 5
imitata et violas]. non minus multae species reliquae
sunt, sed omnes in vitium caeruleae, ut crystallo similis
aut myxis, item terebinthizusa. quam ob rem praestan-
tiores funda cluduntur, ut sint patentes ab utraque parte
nec praeter margines quicquam auro amplectente. vitium 117.1
in <i>is est et brevis nitor nec longe splendescens et sal
et quae ceteris omnia. et vitro adulterantur, quod mani-
festum fit, cum extra fulgorem spargunt atque non in se
continent. reliquas sphragidas vocant, publico gemma- 5
rum nomine his tantum dato [quoniam optime signent].
totus vero oriens pro amuleto gestare eas traditur. 118.1
ea, quae ex iis smaragdo similis est, saepe transversa
linea alba media praecingitur et monogramm<o>s vocatur;
quae pluribus, polygrammos. libet obiter vanitatem Magi-
cam hic quoque coarguere, quoniam hanc utilem esse 5
contionantibus prodiderunt.—Est et onychi iuncta quae
iasponyx vocatur, et nubem complexa et nives imitata et
stellata rutilis punctis. est et sali Megarico similis et
velut fumo infecta, quae capnias vocatur. magnitudine
XVI unciarum vidimus formatam inde effigiem Neronis 10
thoracatam.