Alius ex hoc ordo purpureis dabitur aut quae 37.121.1
ab iis descendunt. principatum amethysti tenent Indicae,
sed in Arabiae quoque parte, quae finitima Syriae Petra
vocatur, et in Armenia minore et Aegypto et Galatia re-
periuntur, sordidissimae autem vilissimaeque in Thaso et 5
Cypro. causam nominis adferunt quod usque ad vini
colorem accedens, priusquam eum degustet, in violam
desinat fulgor, ali<i> quia sit quiddam in purpura illa non
ex toto igneum, sed in vini colorem deficiens. perlucent
autem omnes violaceo decore, scalpturis faciles. Indica 122.1
absolutum Ph<o>enices purpurae colorem habet. ad hanc
tinguentium officinae dirigunt vota. fundit autem aspectu
leniter blandum neque in oculos, ut carbunculi, vibrantem.
alterum earum genus descendit ad hyacinthos; hunc co- 5
lorem Indi socon vocant, talemque gemmam socondion.
dilutior ex eodem sapenos vocatur, eademque pharanitis
in contermino Arabiae, gentis nomine. quartum genus
colorem vini habet. quintum ad vicina crystalli descendit 123.1
albicante purpurae defectu. hoc minime probatur, quando
praecellens debeat esse in suspectu velut ex carbunculo
refulgens quidam le<n>iter in purpura roseus nitor. tales
aliqui malunt paederotas vocare, alii anterotas, multi 5
Veneris genam. Magorum vanitas ebrietati eas resistere 124.1
promittit et inde appellatas, praeterea, si lunae nomen
ac solis inscribatur in iis atque ita suspendantur e collo
cum pilis cynocephali et plumis hirundinis, resistere vene-
ficiis, iam vero quoquo modo adesse reges adituris, gran- 5
dinem quoque avertere ac locustas precatione addita, quam
demonstrant. nec non in smaragdis quoque similia pro-
misere, si aquilae scalperentur aut scarabaei, quae quidem
scripsisse eos non sine contemptu et inrisu generis humani
arbitror. 10