Rerum autem ipsarum maximum est pretium in 37.204.1
mari nascentium margaritis; extra tellurem crystallis, intra
adamanti, smaragdis, gemmis, myrrinis; e terra vero ex-
euntibus in cocco, lasere, in fronde nardo, Sericis vestibus,
in arbore citro, in frutice cinnamo, casia, amomo, arboris 5
aut fruticis suco in sucino, opobalsamo, murra, ture, in
radicibus costo; ex iis, quae spirare convenit, animalibus
in terra maximum dentibus ele<ph>antorum, in mari testu-
dinum cortici; in tergore pellibus, quas Seres inficiunt,
et Arabiae caprarum villo, quod la<da>num vocavimus; ex 10
<i>is, quae terrena et maris, conchyliis, purpura<e>. volucrum
naturae praeter conos bellic<o>s et Commagenum anserum
adipem nullum adnotatur insigne. non praetereundum est
auro, circa quod omnes mortales insaniunt, de<cu>mum vix
esse in pretio locum, argento vero, quo aurum emitur, 15
paene vicensimum.