Achaiae nomen provinciae ab Isthmo incipit. 4.12.1
antea Aegialos vocabatur propter urbes in litore per or-
dinem dispositas. primae ibi quas diximus Lecheae, Co-
rinthiorum portus, mox Olyros, Pellenaeorum castellum,
oppida Helice, Bura, in quae refugere haustis prioribus, 5
Sicyon, Aegira, Aegium, Erineos. intus Cleonae, Hysiae.
Panhormus portus demonstratumque iam Rhium, a quo 13.1
promunturio V absunt Patrae, quas supra memoravimus.
locus Pherae. in Achaia novem montium Scioessa notis-
simus, fons Cymothoe. ultra Patras oppidum Olenum,
colonia Dyme, loca Buprasium, Hyrmine, promunturium 5
Araxus, Cyllen<ius> sinus, promunturium Chelonates, unde
Cyllenen <X>V p., castellum Phliu<s>, quae regio ab Homero
Araethyrea dicta est, postea Asopis. inde Eliorum ager, 14.1
qui antea Epioe vocabantur. ipsa Elis in mediterraneo et
a P<y>lo XIII intus delubrum Olympii Iovis, ludorum cla-
ritate fastos Graeciae complexum, Pisaeorum quondam oppi-
dum, praefluente Alpheo amne. at in ora promunturium 5
Ic<h>thys, amnis Alpheus—navigatur VI p.—, oppida Au-
lon, Leprium, promunturium Platanodes. omnia haec ad
occasu<m> versa, ad meridiem autem Cyparissius sinus 15.1
cum urbe Cyparisso LXXV circuitu, oppida Pylos, Mot<h>one,
locus Helos, promunturium Acritas, sinus Asinaeus ab
oppido Asine, Coronaeus a Corone. finiuntur Taenaro
promunturio. ibi regio Messenia duodeviginti montium, 5
amnis Pamisus, intus autem ipsa Messene, Ithome, Oechalia,
Arene, Pteleon, Thryon, Dorion, Zancle, variis quaeque
clara temporibus. huius sinus circuitus LXXX, traiectus
vero XXX.