Ab Isthmi angustiis Hellas incipit, nostris 4.23.1
Graecia appellata. in ea prima Attice, antiquitus Acte
vocata. attingit Isthmum parte sui quae appellatur Megaris
ab colonia Megara, e regione Pagarum. duo haec oppida
excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut 5
in umeris Helladis, Pagaei et amplius Aegosthenenses
contributi Megarensibus. in ora autem portus <S>c<h>oenos,
oppida Sidous, Cremmyon, Scironia saxa VI longitudine,
Gerania, Megara, Eleusin. fuere et Oen<o>e et Probalinthos. 24.1
nunc sunt ab Isthmo LV Piraeus et Phalera portus, V
muro recedentibus Athenis iuncti. libera haec civitas nec
indiga ullius praeconii amplius: tanta claritas superfluit.
in Attica fontes Cephisia, Larine, Callir<r>oe Enneacrunos, 5
montes Brilessus, Aegialeus, Icarius, Hymettus, Lycabettus,
locus Ilisos. a Piraeo XLV Sunium promunturium, <Th>o-
ricos promunturium, Po<tam>os, <S>ter<i>a, Brauron, quondam
oppida, R<h>amnus pagus, locus Marathon, campus T<h>riasius,
oppidum Melita et Oropus in confinio Boeotiae. 10