In Thessalia autem Orchomenus, Miny<i>us 4.29.1
antea dictus, et oppidum Alimon, ab aliis Holmon, Atrax,
Palamna, fons Hyperia, oppida Pherae, quarum a tergo
Pieria ad Macedoniam protenditur, Larisa, Gomphi, Thebae
Thessalae, nemus Pteleon, sinus Pagasicus, oppidum Pa- 5
gasa, idem postea Demetrias dictum, Tricca, Pharsali campi
cum civitate libera, Crannon, Iletia. montes Phthiotidis
Nymphaeus, quodam topiario naturae opere spectabilis,
Buzygaeus, Donac<o>es<s>a, Bromiaeus, Daphusa, Chimarone,
Athamas, Stephane. in Thessalia quattuor atque triginta, 30.1
quorum nobilissimi Cercetii, Olympus Pierius, Ossa, cuius
ex adverso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes, hi ad
occasum vergentes, ad ortus Pelius, omnes theatrali modo
inflexi, caveatis ante eos LXXV urbibus. flumina Thes- 5
saliae Apidanus, Phoenix, Enipeus, Onochonus, <P>amisus,
fons Messeis, lacus Boebeis et ante cunctos claritate Pe-
nius, ortus iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum
nemorosa convalle defluens D stadiis, dimidio eius spatii
navigabilis. in eo cursu Tempe vocant, V passuum lon- 31.1
gitudine et ferme sesquiiugeri latitudine, ultra visum ho-
minis attollentibus se dextra laevaque leniter convexis
iugis, intus s<il>va l<at>e viridante, ac labitur Penius viridis
calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium con- 5
centu. accipit amnem Horcon nec recipit, sed olei modo
supernatantem, ut dictum est Homero, brevi spatio por-
tatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis
suis misceri recusans.