Ab eo in plenum quidem omnes Scytharum 4.80.1
sunt gentes, varie tamen litori adposita tenuere, alias
Getae, Daci Romanis dicti, alias Sarmatae, Graecis Sauro-
matae, eorumque <H>amaxobii aut Aorsi, alias Scythae de-
generes et a servis orti aut Trogodytae, mox Alani et 5
Rhoxolani; superiora autem inter Danuvium et H<e>rcynium
saltum usque ad Pannonica hiberna Carnunti Germanorum-
que ibi confinium, campos et plana Iazyges Sarmatae,
montes vero et saltus pulsi ab iis Daci ad Pathissum am-
nem, a Maro, sive Duria est a Suebis regnoque Vanniano 81.1
dirimens eos, aversa Basternae tenent aliique inde Ger-
mani. Agrippa totum eum tractum ab Histro ad ocea-
num bis ad decies cent<en>um milium passuum in longitu-
dinem, quattuor milibus minus CCCC in latitudinem, ad 5
flumen Vist<l>am a desertis Sarmatiae prodidit. Scytharum
nomen usquequaque transi<i>t in Sarmatas atque Germanos.
nec aliis prisca illa duravit appellatio quam qui extremi
gentium harum, ignoti prope ceteris mortalibus, degunt.