A Taphris per continentem introrsus tenent Auchetae, 4.88.1
apud quos Hypanis oritur, Neuroe, apud quos Borysthenes,
Geloni, Th<y>ssagetae, Budini, Basilidae et caeruleo capillo
Agathyrsi. super eos Nomades, deinde Ant<h>ropo<ph>agi, a
Buce vero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at 5
per oram ad Tanain usque Maeotae, a quibus lacus nomen
accepit, ultimique a tergo eorum Arimaspi. mox Ripaei
montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine Pte-
rophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum
natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris 10
opere gelidisque Aquilonis conceptaculis.