Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur, 4.94.1
transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis
in laeva, donec perveniatur Gadis, legendum. insulae
complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus
ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei 5
cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur,
Timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama
septentrionalis oceani. Amalchium eum Hecataeus ap-
pellat a Parapaniso amne, qua Scythiam adluit, quod nomen
eius gentis lingua significat congelatum. Philemon Mo- 95.1
rimarusam a Cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde
usque ad promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium.
Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum tridui
navigatione insulam esse inmensae magnitudinis Balciam 5
tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat. feruntur et
Oeonae, in quibus ovis avium et avenis incolae vivant,
aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, Hippo-
podes appellati, <Ph>anesiorum aliae, in quibus nuda alioqui
corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant. 10