Ex adverso huius situs Britannia insula, 4.102.1
clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem
et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo
maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Al-
bion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes 5
de quibus mox paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco
Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu pa-
tere <³⁰XXXXVIII>³⁰ LXXV Pytheas et Isidorus tradunt,
XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non
ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa 10
longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem
Hiberniae, sed longitudinem CC minorem. super eam 103.1
haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente XXX.
reliquarum nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt
autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII
Haemodae, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britan- 5
niam Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros,
infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germani-
cum mare sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci recen-
tiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. ultima 104.1
omnium quae memorantur Tyle, in qua solstitio nullas
esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte,
nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis
mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus 5
a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit
insulam Ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad
eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navi-
gare. sunt qui et alias prodant, Scandias, Dumnam, Ber-
gos maximamque omnium Berricen, ex qua in Tylen na- 10
vigetur. a Tyle unius diei navigatione mare concretum
a nonnullis Cronium appellatur.