Ex adverso huius situs Britannia insula,
|
4.102.1
|
clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem
|
|
et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo
|
|
maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Al-
|
|
bion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes
|
5
|
de quibus mox paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco
|
|
Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu pa-
|
|
tere <³⁰XXXXVIII>³⁰ LXXV Pytheas et Isidorus tradunt,
|
|
XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non
|
|
ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa
|
10
|
longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem
|
|
Hiberniae, sed longitudinem CC minorem. super eam
|
103.1
|
haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente XXX.
|
|
reliquarum nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt
|
|
autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII
|
|
Haemodae, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britan-
|
5
|
niam Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros,
|
|
infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germani-
|
|
cum mare sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci recen-
|
|
tiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. ultima
|
104.1
|
omnium quae memorantur Tyle, in qua solstitio nullas
|
|
esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte,
|
|
nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis
|
|
mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus
|
5
|
a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit
|
|
insulam Ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad
|
|
eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navi-
|
|
gare. sunt qui et alias prodant, Scandias, Dumnam, Ber-
|
|
gos maximamque omnium Berricen, ex qua in Tylen na-
|
10
|
vigetur. a Tyle unius diei navigatione mare concretum
|
|
a nonnullis Cronium appellatur.
|
|